Direkt zum Inhalt | Direkt zur Navigation

Benutzerspezifische Werkzeuge

Sektionen

Sie sind hier: Startseite / Sources / Wien / ÖNB / HAD / 9414 / 12

12

Foto bestellen!

Wasserzeichen: Eiche auf Bergen im Schild

Papier: italienisch

Legende: PALATIVM · NERVAE
Ausführung: Feder in Braun, leicht hellbraun laviert
Beschreibung Stradas: Sehr lang (fol. 2r/v):
fol. 2r (zum Obvers auf fol. 11): “In una parte. / Nerua conspicitur, uultu dextrorsum flexo, caput radiata corona ornatum habens, a corona uero lemnisci ad tergum dependent, Pectus est thonace squamaso, et alijs ornamentis elaborato, munitum. Circa pectus uero antrorsum caput Gorgonis alatum in thorace isto cernitur. Paludamentum uero humeros ambit. Circa ipsum caput legitur haec inscriptio: IMP NERVA CAES AVG P M TR P COS IIII P P .”
fol 2r/v (zum Revers auf fol. 12): “In altera. // Cernitur Palatium Nerua forma consispicuum, et arte elaboratum, Id surgit sex co= / lumnis fultum, Vt autem a summo ad imum id describamus, hae in eo conspiciantur figurae, Coronidis summae partes sunt trifariam, quasi in tres tabulas diuisae, locellis siue columnis latis et amplis distinctae, In prima autem, quae dextra est, uidentur equites armati bastis etpeltis suibusq., cum signo militari, ante quos sunte, duo pedites, quorum alter thoracatus est, et iuxta equites adhuc alius thoracatus miles ingreditur. Hiomnes sinistrorum adduos alios thoracibus indutos, qui in quadratis basibus stant, faciem uertunt, Illore autem qui in basibus stant, alter est Nerva Imperatur, qui alloquitur ipsos milites, qui ei a tergo adstat est, praefectus Praetorij. Hac utraq. figura, allocutio= / nis enotatur ritus. In medio nimium supra portam, ceu in tabula legitur haec inscriptio: SPQR IMP NERVA CAES AVG PONT MAX TRIB POT II IMP II P P. In tertia deniq. parte, sinistra uidelicte conspiciendus se no=/bis exhibet, exercitus equestris in militiam proficiscens, quem Imperator gene/roso insidens equo, thoracatus et paludatus, bastamq. dextra gerens praecedit. Ipsum uero Imperatorem praecurrunt duo pedites scultati, quasi lictores, Inter has tres figuras ceu in loculis sex, consipicuntur uirorum sex statue in quadra/tis basibus stantes quorum quidam ceu captiui manus colligatas habent, laxi/oribus et longioribus quidam uestimentis induti : inter hos etiam tres militaribus ocreis sunt ornati, reliqui tres, laxioribus calligis sunt uestiti, sub/ter hanc coronidem summamn, cijmatium cernitur exporrectum, cui subest plinthus insigniter flosculis et ramis flexuosis, et in orbem reuolutis elabo=/ratus, Huic deinceps coronix sub iacet aliquantulum prominens; Inter capitula porro columnarum sexta ex floribus, fructibus, folijs, et herbis inuicem connexis unidia. apparent. In medio interius cernitur Porta triumphalis, supra quam in utriusq. lateris conuexa parte recumbunt duae Victoriae tuni=/cis uolitantibus iferius amicte., superius denudate. autem. manibus elevatis coronas laureas tenentes. Columnarum intermedia sunte similiter flos/culis //
culis et ramunculis flexuosis sculpta. Oppugnatio deinceps urbis se insinistro latere portae offert, in duas columnas. Hic enim cernere licet Equites urbi immminentes, et pedites armatos Ariete ferreo maenia concurientes ex una parte. Contra hoc propgnatores, seutis sese defendentes in maenibus sunt, hostes telis submouentes. Similiter in destro latere inter columnas cernitur figura obsesse ciuitatis, ubi et milites maenia sua tuentur. Contra hos subeunt sub testudien hostes eam fortiter oppugnantes, astat et extercitus paratus ad inuadendum. Sub his deniq. duabus figuris apparent duo tabernacula, in utrq. latere unum, coronide in medio acuminata, ac duabq. columnis corinthiacis quod libet fulcitur, et sustentatur, quibus bases quadrate. satis altae et longe suppositae sunt, Juxta tabernaculorum due gradus, quibus ascenditur, sub hoc pulcherrimo aedificio seu palatio huius modi legitur inscriptio: PALATIVM NERVAE.
Kommentar: identisch mit Gotha 14 fol. 24, nur dort laviert.