142r
AD MARCELLVM CERVINU[M] CAR.
Quum mihi respondens dixisses, magna requiris
Viscera tunc subito diriguere metu.
Sed quia nec uultu, nec verbis illa negasti,
Pectora spe pulso concauere gelu.
Te ne iterum tentabo illud Marcelle requirens,
Immo euoluam omnem pro lapide hoc lapidem.
Nam si me redamas, compos ero, magna licet sind,
Non negat ulla, ideo est corpore nudes, Amore.
AD EUNDE.
Non nisi uerva peto, poteris ne negare roganti
Atque tuo usque etiam funeris ad cineres.
Quippe unum non multa uelim et medicabile uerbu[m],
In quo certa salus, praesidiumque meum est.
Tunc te, si fas est, statuam, que ut numé adorem [?]
Nam benefacta homines constituere Deos.
AD EVNDEM.
Non sunt magna tibi, quae postulo, et insto, precorqz.
Si tua perpendis, quae bona sunt animi.
Discute te, et cernes quantum omni a parte beatus,
Proh superi, quamque alios ipse beare potes.
Quumque tui fueris iudex Marcelle peculi,
Tunc dices Faustum. poscere parue tuum:
Maximus es regum quoties uis, dedecus esset,
Magna quidem a tanto non petiisse uiro.
Faustus.
Sabaus.